monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXV.De Macedonianis. <<<     >>> XXVII.Quomodo Iulianus foverit Cyzicum propter paganitatis cultum.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXVI.Quia Iulianus quoque persecutus sit Athanasium.

1 Igitur imperator audiens Athanasium, in Alexandrinorum Ecclesia constitutum, licite populo praedicare, multosque paganorum ad Christianitatem fuisse conversos, cum iussit exire de civitate [An. Dom. 365]. Qui si maneret, damna maxima cum sustinere praecepit: occasionem crimmis in eum inveniens, quia dum prioris principis tempore fuisset fuga mulctatus, non eius iussione episcopalem receperat sedem. Quamobrem secundum imperatoris praecepta se praeparabat ad fugam.
2 Videns autem circa se Christianorum populum lacrymantem: Habetote, inquit, filioli, fiduciam: nubes est, et cito pertransiet. Hoc dicto, valefecit; et diligentibus amicis commisit Ecclesiam, atque ab Alexandrina civitate discessit. [SOZOMEN., lib. V, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 15, pag. 615.]
Cassiodorus HOME

bav823.238 bav824.173 bnf1603.119

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik